monumenta.ch > Plinius > sectio 226

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 226
{XCII} Sunt qui suptilitatem animi constare non tenuitate sanguinis putent, sed cute operimentisque corporum magis aut minus bruta esse, ut ostrea et testudines; boum terga, saetas suum obstare tenuitati immeantis spiritus, nec purum liquidumque tramitti; sic et in homine, cum crassior callosiorve excludat cutis: ceu vero non crocodilis et duritia tergoris tribuatur et sollertia.